Mosaico decorativo

Found 823 Results for: Hostibus Contra

  • et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis (Liber I Maccabaeorum 9, 68)

  • et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam (Liber I Maccabaeorum 9, 69)

  • et ejecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt (Liber I Maccabaeorum 10, 82)

  • in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas (Liber I Maccabaeorum 11, 20)

  • Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et jit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri (Liber I Maccabaeorum 11, 39)

  • et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit (Liber I Maccabaeorum 11, 55)

  • Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi (Liber I Maccabaeorum 13, 13)

  • et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus (Liber I Maccabaeorum 13, 28)

  • et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ et mandavit ei ædificare Cædronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem (Liber I Maccabaeorum 15, 39)

  • et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum (Liber I Maccabaeorum 16, 6)

  • ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos (Liber II Maccabaeorum 1, 12)

  • cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina