Found 771 Results for: Hierusalem

  • relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Judam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri ejus ne sacerdotio Domini fungerentur (Liber II Paralipomenon 11, 14)

  • sed et de cunctis tribubus Israël quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 11, 16)

  • anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino (Liber II Paralipomenon 12, 2)

  • cepitque civitates munitissimas in Juda et venit usque Hierusalem (Liber II Paralipomenon 12, 4)

  • Semejas autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos hæc dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac (Liber II Paralipomenon 12, 5)

  • cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semejam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac (Liber II Paralipomenon 12, 7)

  • recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israël nomenque matris ejus Naama Ammanitis (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris ejus Michaja filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam (Liber II Paralipomenon 13, 2)

  • sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem (Liber II Paralipomenon 14, 15)

  • cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa (Liber II Paralipomenon 15, 10)

  • et multa opera patravit in urbibus Juda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 17, 13)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina