Found 771 Results for: Hierusalem

  • transtulit quoque Jojachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos ejus et judices terræ duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem (Liber II Regum 24, 15)

  • vicesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus erat Amithal filia Hieremiæ de Lobna (Liber II Regum 24, 18)

  • irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Judam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis (Liber II Regum 24, 20)

  • factum est autem anno nono regni ejus mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu ejus munitiones (Liber II Regum 25, 1)

  • mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem (Liber II Regum 25, 8)

  • et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni (Liber II Regum 25, 9)

  • et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum (Liber II Regum 25, 10)

  • sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 3, 4)

  • porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel (Liber I Paralipomenon 3, 5)

  • Johanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 6, 10)

  • porro Josedec egressus est quando transtulit Dominus Judam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor (Liber I Paralipomenon 6, 15)

  • et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem juxta ordinem suum in ministerio (Liber I Paralipomenon 6, 32)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina