Found 12 Results for: Genu
factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad cælum (Liber I Regum 8, 54)
præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 30)
cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis præceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum (Liber Esther 3, 2)
quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde (Liber Esther 3, 5)
quia mihi curvabunt omnia genu et jurabit omnis lingua (Liber Isaiae 45, 24)
quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos (Prophetia Michaeae 6, 6)
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus et harundinem in dextera ejus et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Judæorum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 40)
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam æternam percipiam (Evangelium secundum Marcum 10, 17)
sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal (Epistula ad Romanos 11, 4)
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo (Epistula ad Romanos 14, 11)
ut in nomine Jesu omne genu flectat cælestium et terrestrium et infernorum (Epistula ad Philippenses 2, 10)