Found 75 Results for: Gens rex Babylon

  • si pænitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego pænitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei (Liber Ieremiae 18, 8)

  • gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus (Liber Ieremiae 27, 8)

  • porro gens quæ subiecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea (Liber Ieremiae 27, 11)

  • si defecerint leges istæ coram me dicit Dominus tunc et semen Israël deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus (Liber Ieremiae 31, 36)

  • numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duæ cognationes quas elegerat Dominus abiectæ sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis (Liber Ieremiae 33, 24)

  • et inducam super Ælam quattuor ventos a quattuor plagis cæli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam (Liber Ieremiae 49, 36)

  • adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum prædicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia ejus superata sunt idola eorum (Liber Ieremiae 50, 2)

  • quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)

  • quomodo confractus est et contritus est malleus universæ terræ quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus (Liber Ieremiae 50, 23)

  • inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti (Liber Ieremiae 50, 24)

  • ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terræ (Liber Ieremiae 50, 41)

  • arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina