Found 417 Results for: Fratres
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël et relictus sum ego solus (Liber I Maccabaeorum 13, 4)
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
Simon autem Matthathiæ filius ex filiis Jarib et fratres ejus dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suæ ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam (Liber I Maccabaeorum 14, 29)
audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose (Liber I Maccabaeorum 14, 40)
et vocavit Simon duos filios suos seniores Judam et Johannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israël ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquotiens (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
et præcurrens quidam nuntiavit Johanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus et quia misit te quoque interfici (Liber I Maccabaeorum 16, 21)
fratribus qui sunt per Ægyptum Judæis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Judæi et qui in regione Judææ et pacem bonam (Liber II Maccabaeorum 1, 1)
contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos (Liber II Maccabaeorum 7, 1)
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento æternæ vitæ effecti sunt tu vero judicio Dei justas superbiæ pœnas solves (Liber II Maccabaeorum 7, 36)
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Josepphum et Jonathan subiectis unicuique millenis et quingentenis (Liber II Maccabaeorum 8, 22)
cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis (Liber II Maccabaeorum 10, 21)