Found 192 Results for: Fit
et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israël et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas (Liber Iosue 7, 19)
qui respondit cedo jure propinquitatis neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor (Liber Ruth 4, 6)
octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi (Liber II Samuelis 19, 35)
propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo (Liber II Samuelis 22, 50)
si fugerit populus tuus Israël inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes pænitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac (Liber I Regum 8, 33)
in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus (Liber I Paralipomenon 16, 7)
confitemini Domino invocate nomen ejus notas facite in populis adinventiones illius (Liber I Paralipomenon 16, 8)
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 34)
et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis (Liber I Paralipomenon 16, 35)
et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in æternum misericordia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 41)
Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam (Liber I Paralipomenon 23, 30)
porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Jesajas et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum (Liber I Paralipomenon 25, 3)