Found 20 Results for: Fim
et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo (Prophetia Ezechielis 4, 15)
a sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano universa quæ inrigabantur aquis (Prophetia Ezechielis 31, 16)
hæc dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri judæi dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est (Prophetia Zachariae 8, 23)
et ecce mulier quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus (Evangelium secundum Matthaeum 9, 20)
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt (Evangelium secundum Matthaeum 14, 36)
omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias (Evangelium secundum Matthaeum 23, 5)
et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant (Evangelium secundum Marcum 6, 56)
accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus et confestim stetit fluxus sanguinis ejus (Evangelium secundum Lucam 8, 44)