Found 988 Results for: Filius Isaac
et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus (Liber Thobis 11, 6)
et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ adtulerant acceptam habere (Liber Thobis 12, 5)
egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit (Liber Iudith 5, 14)
in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel (Liber Iudith 6, 11)
non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur (Liber Iudith 8, 15)
sic Isaac sic Jacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles (Liber Iudith 8, 23)
erat vir judæus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Jair filii Semei filii Cis de stirpe Jemini (Liber Esther 2, 5)
Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Judæorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem (Liber Esther 9, 24)
atque utinam sic judicaretur vir cum Deo quomodo judicatur filius hominis cum collega suo (Liber Iob 16, 22)
quanto magis homo putredo et filius hominis vermis (Liber Iob 25, 6)
et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Job eo quod justum se esse diceret coram Deo (Liber Iob 32, 2)
respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit junior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam (Liber Iob 32, 6)