Found 526 Results for: Filios
filios autem eorum qui occiderant non occidit juxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut præcepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur (Liber II Regum 14, 6)
et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum (Liber II Regum 17, 17)
porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim (Liber II Regum 17, 31)
numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar (Liber II Regum 19, 12)
filios autem Sedeciæ occidit coram eo et oculos ejus effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem (Liber II Regum 25, 7)
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Onam autem habuit filios Semmei et Jada filii autem Semmei Nadab et Abisur (Liber I Paralipomenon 2, 28)
Sesan autem non habuit filios sed filias et servum ægyptium nomine Jeraa (Liber I Paralipomenon 2, 34)
David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Jezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide (Liber I Paralipomenon 3, 1)
filii Semei sedecim et filiæ sex fratres autem ejus non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda (Liber I Paralipomenon 4, 27)
de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphajam et Ozihel filios Jesi (Liber I Paralipomenon 4, 42)
cumque eis per familias et populos suos accincti ad prœlium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios (Liber I Paralipomenon 7, 4)