Found 567 Results for: Filiis
sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et juris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino (Liber Iosue 22, 27)
reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israël et rettulit eis (Liber Iosue 22, 32)
ossa quoque Joseph quæ tulerant filii Israël de Ægypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Jacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Joseph (Liber Iosue 24, 32)
filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo (Liber Iudicum 1, 16)
Jebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Jebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in præsentem diem (Liber Iudicum 1, 21)
et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum (Liber Iudicum 3, 6)
quæ misit et vocavit Barac filium Abinœm de Cedes Nepthalim dixitque ad eum præcepit tibi Dominus Deus Israël vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon (Liber Iudicum 4, 6)
Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quæ vocatur Sennim et erat juxta Cedes (Liber Iudicum 4, 11)
humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël (Liber Iudicum 4, 23)
humiliatus est autem Madian coram filiis Israël nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus præfuit Gedeon (Liber Iudicum 8, 28)
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino (Liber Iudicum 11, 31)
percussitque ab Arœr usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quæ est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël (Liber Iudicum 11, 33)