Mosaico decorativo

Found 3413 Results for: Filii Israel

  • misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)

  • sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël dicens tam heri quam nudius tertius quærebatis David ut regnaret super vos (Liber II Samuelis 3, 17)

  • nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthim et omnium inimicorum ejus (Liber II Samuelis 3, 18)

  • locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israël et universo Beniamin (Liber II Samuelis 3, 19)

  • et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël et ineam tecum fœdus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace (Liber II Samuelis 3, 21)

  • quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner (Liber II Samuelis 3, 28)

  • et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner (Liber II Samuelis 3, 37)

  • dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël (Liber II Samuelis 3, 38)

  • ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviæ duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam (Liber II Samuelis 3, 39)

  • audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutæ sunt manus ejus omnisque Israël perturbatus est (Liber II Samuelis 4, 1)

  • duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitæ de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin (Liber II Samuelis 4, 2)

  • venientes igitur filii Remmon Berothitæ Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie (Liber II Samuelis 4, 5)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina