Found 665 Results for: Fecit
reliqua autem sermonum Phaceja et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 15, 26)
et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber II Regum 15, 28)
reliqua autem sermonum Phacee et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 15, 31)
reliqua autem sermonum Joatham et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 15, 36)
viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus (Liber II Regum 16, 2)
extruxitque Urias sacerdos altare juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco (Liber II Regum 16, 11)
fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz (Liber II Regum 16, 16)
reliqua autem verborum Ahaz quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 16, 19)
ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum (Liber II Regum 17, 21)
conversusque est et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israël et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam (Liber II Regum 21, 3)
et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum (Liber II Regum 21, 6)
quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas super omnia quæ fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Judam in inmunditiis suis (Liber II Regum 21, 11)
