Found 4347 Results for: Fe
et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuæ quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 16, 10)
et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt (Liber Deuteronomii 16, 14)
septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in lætitia (Liber Deuteronomii 16, 15)
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei (Liber Deuteronomii 16, 17)
manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui (Liber Deuteronomii 17, 7)
qui autem superbierit nolens obœdire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto judicis morietur homo ille et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 17, 12)
hoc erit judicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum (Liber Deuteronomii 18, 3)
perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 18, 13)
sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna cædenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet (Liber Deuteronomii 19, 5)
si tamen custodieris mandata ejus et feceris quæ hodie præcipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis (Liber Deuteronomii 19, 9)
nec misereberis ejus et auferes innoxium sanguinem de Israël ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 19, 13)
non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam (Liber Deuteronomii 19, 14)