Found 4347 Results for: Fe
videns autem Balac filius Sepphor omnia quæ fecerat Israël Amorreo (Liber Numeri 22, 2)
et quod pertimuissent eum Moabitæ et impetum ejus ferre non possent (Liber Numeri 22, 3)
surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis (Liber Numeri 22, 21)
aperuitque Dominus os asinæ et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce jam tertio (Liber Numeri 22, 28)
dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in præsentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam (Liber Numeri 22, 30)
cumque fecisset juxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram (Liber Numeri 23, 2)
fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras (Liber Numeri 23, 30)
fluet aqua de situla ejus et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex ejus et auferetur regnum illius (Liber Numeri 24, 7)
si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero præterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar (Liber Numeri 24, 13)
porro mulier madianitis quæ pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum (Liber Numeri 25, 15)
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hæ sunt aquæ Contradictionis in Cades deserti Sin (Liber Numeri 27, 14)
fecit Moses ut præceperat Dominus cumque tulisset Josue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi (Liber Numeri 27, 22)