Found 4347 Results for: Fe
descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt (Liber Numeri 11, 25)
adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat hujuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis (Liber Numeri 11, 33)
profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan (Liber Numeri 13, 1)
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina (Liber Numeri 13, 4)
humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terræ erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt (Liber Numeri 13, 21)
igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa (Liber Numeri 14, 1)
et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quæ feci coram eis (Liber Numeri 14, 11)
feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hæc est (Liber Numeri 14, 12)
Dominus patiens et multæ misericordiæ auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem (Liber Numeri 14, 18)
attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine et temptaverunt me jam per decem vices nec obœdierunt voci meæ (Liber Numeri 14, 22)
igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala (Liber Numeri 14, 36)
et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus (Liber Numeri 15, 3)