Found 4347 Results for: Fe
confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit (Actus Apostolorum 12, 23)
et nunc ecce manus Domini super te et eris cæcus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ et circumiens quærebat qui ei manum daret (Actus Apostolorum 13, 11)
turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos (Actus Apostolorum 14, 10)
sacerdos quoque Jovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante januas adferens cum populis volebat sacrificare (Actus Apostolorum 14, 12)
et dicentes viri quid hæc facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt (Actus Apostolorum 14, 14)
et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de cælo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et lætitia corda vestra (Actus Apostolorum 14, 16)
circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben (Actus Apostolorum 14, 19)
cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei (Actus Apostolorum 14, 26)
cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis (Actus Apostolorum 15, 4)
tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos (Actus Apostolorum 15, 12)
misimus ergo Judam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem (Actus Apostolorum 15, 27)
Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiæ Domini a fratribus (Actus Apostolorum 15, 40)