Found 4347 Results for: Fe
primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis (Liber Leviticus 2, 12)
quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal (Liber Leviticus 2, 13)
sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino (Liber Leviticus 2, 14)
quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino (Liber Leviticus 3, 1)
et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est (Liber Leviticus 3, 3)
si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt (Liber Leviticus 3, 6)
et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam (Liber Leviticus 3, 9)
loquere filiis Israël anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quæ præcepit ut non fierent quippiam fecerit (Liber Leviticus 4, 2)
si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino (Liber Leviticus 4, 3)
hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii (Liber Leviticus 4, 5)
et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quæ intrinsecus sunt (Liber Leviticus 4, 8)
sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum et adolebit ea super altare holocausti (Liber Leviticus 4, 10)