Found 4347 Results for: Fe
et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pingujum convivium vindemiæ pingujum medullatorum vindemiæ defecatæ (Liber Isaiae 25, 6)
præcipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 25, 8)
anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris judicia tua in terra justitiam discent habitatores orbis (Liber Isaiae 26, 9)
concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terræ (Liber Isaiae 26, 18)
vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam (Liber Isaiae 26, 19)
ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos (Liber Isaiae 26, 21)
numquid juxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos ejus sic occisus est (Liber Isaiae 27, 7)
idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum ejus cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra (Liber Isaiae 27, 9)
in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur ejus qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei (Liber Isaiae 27, 11)
dixistis enim percussimus fœdus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus (Liber Isaiae 28, 15)
idcirco hæc dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet (Liber Isaiae 28, 16)
et delebitur fœdus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem (Liber Isaiae 28, 18)