Found 4347 Results for: Fe
feceruntque ita filii Israël et collegerunt alius plus alius minus (Liber Exodus 16, 17)
feceruntque ita ut præceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo (Liber Exodus 16, 24)
igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas juxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo (Liber Exodus 17, 1)
sitivit ergo populus ibi pro aquæ penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Ægypto ut occideres et nos et liberos nostros ac jumenta siti (Liber Exodus 17, 3)
en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israël (Liber Exodus 17, 6)
fecit Josue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis (Liber Exodus 17, 10)
cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)
narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (Liber Exodus 18, 8)
lætatusque est Jethro super omnibus bonis quæ fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum (Liber Exodus 18, 9)
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum (Liber Exodus 18, 19)
qui judicent populum omni tempore quicquid autem majus fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo judicent leviusque tibi sit partito in alios onere (Liber Exodus 18, 22)
si hoc feceris implebis imperium Dei et præcepta ejus poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua (Liber Exodus 18, 23)