Found 4347 Results for: Fe
et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 10, 85)
et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam (Liber I Maccabaeorum 11, 4)
et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex (Liber I Maccabaeorum 11, 5)
et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestæ factæ sunt inimicitiæ ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 12)
in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Jonathæ ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium (Liber I Maccabaeorum 11, 26)
et statuit ei principatum sacerdotii et quæcumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum (Liber I Maccabaeorum 11, 27)
et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quæ nobis deferebantur (Liber I Maccabaeorum 11, 35)
et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum ejus adversum illum et mansit illic diebus multis (Liber I Maccabaeorum 11, 40)
nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus (Liber I Maccabaeorum 11, 43)
et projecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Judæi in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno ejus et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa (Liber I Maccabaeorum 11, 51)