Mosaico decorativo

Found 2385 Results for: Fame In Israel

  • dixitque rex Israël ad Josaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israël habitu venit ad bellum (Liber II Paralipomenon 18, 29)

  • rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israël (Liber II Paralipomenon 18, 30)

  • itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat dixerunt rex Israël iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël reliquerunt eum (Liber II Paralipomenon 18, 32)

  • accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas at ille aurigæ suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum (Liber II Paralipomenon 18, 33)

  • et finita est pugna in die illo porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole (Liber II Paralipomenon 18, 34)

  • in Hierusalem quoque constituit Josaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israël ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus (Liber II Paralipomenon 19, 8)

  • nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum (Liber II Paralipomenon 20, 7)

  • porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum (Liber II Paralipomenon 20, 19)

  • inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël (Liber II Paralipomenon 20, 29)

  • reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quæ digessit in libro regum Israël (Liber II Paralipomenon 20, 34)

  • post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël cujus opera fuerunt impiissima (Liber II Paralipomenon 20, 35)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina