Found 2657 Results for: Exodus Moses et Pharao et Israel
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
invenit Philippus Nathanaël et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
respondit ei Nathanaël et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
respondit Jesus et dixit ei tu es magister Israël et hæc ignoras (Evangelium secundum Ioannem 3, 10)
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de cælo sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)
in lege autem Moses mandavit nobis hujusmodi lapidare tu ergo quid dicis (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël (Actus Apostolorum 1, 6)