Found 262 Results for: Evangelium: tempus
et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei pænitemini et credite evangelio (Evangelium secundum Marcum 1, 15)
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet (Evangelium secundum Marcum 8, 35)
respondens Jesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium (Evangelium secundum Marcum 10, 29)
cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit præter folia non enim erat tempus ficorum (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
et in omnes gentes primum oportet prædicari evangelium (Evangelium secundum Marcum 13, 10)
videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit (Evangelium secundum Marcum 13, 33)
amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit hæc narrabitur in memoriam ejus (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
et dixit eis euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium (Evangelium secundum Lucam 1, 57)
et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus (Evangelium secundum Lucam 4, 13)
nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt (Evangelium secundum Lucam 8, 13)
hypocritæ faciem terræ et cæli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis (Evangelium secundum Lucam 12, 56)