Mosaico decorativo

Found 4218 Results for: Eum

  • ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger ejus ante eum (Liber I Samuelis 17, 41)

  • cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu (Liber I Samuelis 17, 42)

  • dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)

  • et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda jecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte ejus et cecidit in faciem suam super terram (Liber I Samuelis 17, 49)

  • prævaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David (Liber I Samuelis 17, 50)

  • cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium ejus et eduxit de vagina sua et interfecit eum præciditque caput ejus videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt (Liber I Samuelis 17, 51)

  • eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiæ de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi (Liber I Samuelis 17, 55)

  • cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu (Liber I Samuelis 17, 57)

  • et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitæ ego sum (Liber I Samuelis 17, 58)

  • et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Jonathan conligata est animæ David et dilexit eum Jonathan quasi animam suam (Liber I Samuelis 18, 1)

  • tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui (Liber I Samuelis 18, 2)

  • inierunt autem Jonathan et David fœdus diligebat enim eum quasi animam suam (Liber I Samuelis 18, 3)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina