Found 4218 Results for: Eum
olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns (Liber I Samuelis 9, 9)
ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiæ et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum (Liber I Samuelis 9, 13)
hac ipsa quæ nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israël et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me (Liber I Samuelis 9, 16)
tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput ejus et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem (Liber I Samuelis 10, 1)
cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagœnam vini (Liber I Samuelis 10, 3)
veneruntque ad prædictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum (Liber I Samuelis 10, 10)
videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quænam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis (Liber I Samuelis 10, 11)
dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum ejus quo abistis qui responderunt quærere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem (Liber I Samuelis 10, 14)
vos autem hodie projecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias (Liber I Samuelis 10, 19)
et adplicuit tribum Beniamin et cognationes ejus et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quæsierunt ergo eum et non est inventus (Liber I Samuelis 10, 21)
cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum (Liber I Samuelis 10, 23)
filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire (Liber I Samuelis 10, 27)