Found 4218 Results for: Eum
lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israël audiens pertimescat (Liber Deuteronomii 21, 21)
etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus et recipiat (Liber Deuteronomii 22, 2)
non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc (Liber Deuteronomii 22, 5)
non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Ægyptium quia advena fuisti in terra ejus (Liber Deuteronomii 23, 7)
habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum (Liber Deuteronomii 23, 16)
non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 23, 18)
quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum (Liber Deuteronomii 24, 19)
sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus (Liber Deuteronomii 25, 2)
statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere (Liber Deuteronomii 25, 8)
accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede ejus spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non ædificat domum fratris sui (Liber Deuteronomii 25, 9)
abominatur enim Dominus eum qui facit hæc et aversatur omnem iniustitiam (Liber Deuteronomii 25, 16)
quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum (Liber Deuteronomii 25, 18)