Found 4218 Results for: Eum
et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quæsierunt Dominum nec investigaverunt eum (Prophetia Sophoniae 1, 6)
horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terræ et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulæ gentium (Prophetia Sophoniae 2, 11)
non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit (Prophetia Sophoniae 3, 2)
quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meæ in futurum quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra (Prophetia Sophoniae 3, 8)
et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quæcumque profert humus et super homines et super jumenta et super omnem laborem manuum (Prophetia Aggaei 1, 11)
et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini (Prophetia Aggaei 1, 12)
meum est argentum et meum est aurum dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 9)
in vicesima et quarta noni mensis in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Aggeum prophetam dicens (Prophetia Aggaei 2, 11)
si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate ejus panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non (Prophetia Aggaei 2, 13)
et factum est verbum Domini secundo ad Aggeum in vicesima et quarta mensis dicens (Prophetia Aggaei 2, 21)
vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quæ erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi (Prophetia Zachariae 1, 8)
et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus (Prophetia Zachariae 2, 4)