Found 4218 Results for: Eum
et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum (Liber I Maccabaeorum 8, 7)
et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi (Liber I Maccabaeorum 8, 8)
et vidit Judas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est (Liber I Maccabaeorum 9, 7)
et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus (Liber I Maccabaeorum 9, 9)
et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno et lugebant dies multos (Liber I Maccabaeorum 9, 20)
et cognovit Bacchides et quærebat eum occidere (Liber I Maccabaeorum 9, 32)
et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis (Liber I Maccabaeorum 9, 68)
et cognovit Jonathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem (Liber I Maccabaeorum 9, 70)
et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic (Liber I Maccabaeorum 10, 1)
et misit Demetrius ad Jonathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum (Liber I Maccabaeorum 10, 3)
recordabitur enim omnium quæ fecimus in eum et in fratrem ejus et in gentem ejus (Liber I Maccabaeorum 10, 5)
et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum (Liber I Maccabaeorum 10, 16)