Mosaico decorativo

Found 4218 Results for: Eum

  • et cum hæc dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt (Liber Thobis 12, 21)

  • tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 22)

  • confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum (Liber Thobis 13, 3)

  • quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens præter eum (Liber Thobis 13, 4)

  • confitere Domino in bonis et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia sæcula sæculorum (Liber Thobis 13, 12)

  • omnis autem deserta terra ejus replebitur et domus Dei quæ in ea incensa est iterum reædificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum (Liber Thobis 14, 7)

  • et filiis vestris mandate ut faciant justitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua (Liber Thobis 14, 11)

  • et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum (Liber Thobis 14, 16)

  • anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum (Liber Iudith 1, 5)

  • et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos præcipue qui contempserunt imperium meum (Liber Iudith 2, 5)

  • excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis (Liber Iudith 3, 10)

  • et clamaverunt ad Deum Israël unianimiter ne darentur in prædam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus (Liber Iudith 4, 10)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina