Found 4218 Results for: Eum
Sechenia Reum Meremuth (Liber Nehemiae 12, 3)
et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum (Liber Nehemiae 12, 37)
eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem (Liber Nehemiae 13, 2)
fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et janitorum et primitias sacerdotales (Liber Nehemiae 13, 5)
numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ (Liber Nehemiae 13, 26)
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)
ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato (Liber Thobis 1, 10)
denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)
at ubi nuntiatum est regi jussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam ejus (Liber Thobis 1, 22)
Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum (Liber Thobis 1, 23)
dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum (Liber Thobis 2, 2)
tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum (Liber Thobis 2, 4)