Found 4218 Results for: Eum
et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum (Liber I Paralipomenon 10, 4)
cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis (Liber I Paralipomenon 10, 9)
nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum ejus ad David filium Isai (Liber I Paralipomenon 10, 14)
heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israël tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israël et tu eris princeps super eum (Liber I Paralipomenon 11, 2)
venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)
dixitque omnis qui percusserit Jebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ et factus est princeps (Liber I Paralipomenon 11, 6)
hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël (Liber I Paralipomenon 11, 10)
et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahoites qui erat inter tres potentes (Liber I Paralipomenon 11, 12)
hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo (Liber I Paralipomenon 11, 14)
et ipse percussit virum ægyptium cujus statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua (Liber I Paralipomenon 11, 23)
inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam (Liber I Paralipomenon 11, 25)
sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreæ in montibus (Liber I Paralipomenon 12, 8)