Found 4218 Results for: Eum
coniuravit autem contra eum Sellum filius Jabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 10)
et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Jabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 14)
coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliæ dux ejus et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ juxta Argob et juxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 25)
coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliæ et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziæ (Liber II Regum 15, 30)
tunc ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum (Liber II Regum 16, 5)
porro altare æneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem (Liber II Regum 16, 14)
præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam (Liber II Regum 16, 15)
fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant (Liber II Regum 17, 2)
cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem (Liber II Regum 17, 4)
et operuerunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam (Liber II Regum 17, 9)
et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum (Liber II Regum 17, 17)
et unaquæque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant (Liber II Regum 17, 29)