Found 944 Results for: Erit
ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 49, 19)
ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeæ in die illa quasi cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 49, 22)
et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in æternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 49, 33)
et inducam super Ælam quattuor ventos a quattuor plagis cæli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam (Liber Ieremiae 49, 36)
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)
et erit Chaldea in prædam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus (Liber Ieremiae 50, 10)
confusa est mater vestra nimis et adæquata pulveri quæ genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens (Liber Ieremiae 50, 12)
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quæretur iniquitas Israël et non erit et peccatum Juda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero (Liber Ieremiae 50, 20)
et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 50, 32)
siccitas super aquas ejus erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur (Liber Ieremiae 50, 38)
ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 50, 44)
et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator (Liber Ieremiae 51, 37)