Found 944 Results for: Erit
in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terræ sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israël (Liber Isaiae 4, 2)
et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem (Liber Isaiae 4, 3)
et tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia (Liber Isaiae 4, 6)
et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ auferam sepem ejus et erit in direptionem diruam maceriam ejus et erit in conculcationem (Liber Isaiae 5, 5)
propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt (Liber Isaiae 5, 24)
rugitus ejus ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit prædam et amplexabitur et non erit qui eruat (Liber Isaiae 5, 29)
et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quæ expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea (Liber Isaiae 6, 13)
hæc dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud (Liber Isaiae 7, 7)
et erit in die illa sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti et api quæ est in terra Assur (Liber Isaiae 7, 18)
et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves (Liber Isaiae 7, 21)
et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt (Liber Isaiae 7, 23)
et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris (Liber Isaiae 7, 25)