Found 944 Results for: Erit
qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis (Liber Proverbiorum 13, 20)
viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus (Liber Proverbiorum 14, 14)
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi (Liber Proverbiorum 14, 20)
qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit (Liber Proverbiorum 14, 21)
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas (Liber Proverbiorum 14, 23)
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis ejus erit spes (Liber Proverbiorum 14, 26)
labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit (Liber Proverbiorum 15, 7)
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens (Liber Proverbiorum 16, 5)
qui despicit pauperem exprobrat factori ejus et qui in ruina lætatur alterius non erit inpunitus (Liber Proverbiorum 17, 5)
occasiones quærit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis (Liber Proverbiorum 18, 1)
vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater (Liber Proverbiorum 18, 24)
testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet (Liber Proverbiorum 19, 5)