Found 1225 Results for: Ergo
cura ergo disciplinæ dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est (Liber Sapientiae 6, 19)
si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis (Liber Sapientiae 6, 22)
ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis (Liber Sapientiae 6, 27)
unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus (Liber Sapientiae 7, 6)
proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et tædii mei (Liber Sapientiae 8, 9)
cum sis ergo justus juste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum æstimas a tua virtute (Liber Sapientiae 12, 15)
cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus judicantes et cum de nobis judicatur speremus misericordiam (Liber Sapientiae 12, 22)
utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste juraverunt in dolo contemnentes justitiam (Liber Sapientiae 14, 30)
solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quæ superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris (Liber Sapientiae 17, 20)
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est (Liber Sapientiae 18, 12)
et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis (Liber Isaiae 2, 9)
quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus quia excelsus reputatus est ipse (Liber Isaiae 2, 22)