Found 1225 Results for: Ergo
visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum (Liber I Samuelis 2, 21)
factum est ergo in die quadam Heli jacebat in loco suo et oculi ejus caligaverant nec poterat videre (Liber I Samuelis 3, 2)
et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo (Liber I Samuelis 3, 9)
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait præsto sum (Liber I Samuelis 3, 16)
misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)
pugnaverunt ergo Philisthim et cæsus est Israël et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israël triginta milia peditum (Liber I Samuelis 4, 10)
miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitæ dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum (Liber I Samuelis 5, 10)
fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus (Liber I Samuelis 6, 1)
nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum jugum jungite in plaustro et recludite vitulos earum domi (Liber I Samuelis 6, 7)
fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos junxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi (Liber I Samuelis 6, 10)
venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini (Liber I Samuelis 7, 1)
abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli (Liber I Samuelis 7, 4)