Found 2198 Results for: Eos
et dixerunt reddimus et ab eis nihil quærimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent juxta quod dixeram (Liber Nehemiae 5, 12)
misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos (Liber Nehemiae 6, 3)
in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Judæi cogitetis rebellare et propterea ædifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam (Liber Nehemiae 6, 6)
et misi ad eos dicens non est factum secundum verba hæc quæ tu loqueris de corde enim tuo tu conponis hæc (Liber Nehemiae 6, 8)
sed et in diebus illis multæ optimatium Judæorum epistulæ mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos (Liber Nehemiae 6, 17)
dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo (Liber Nehemiae 7, 5)
absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentæ quadraginta quinque (Liber Nehemiae 7, 67)
abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret lætitiam magnam quia intellexerant verba quæ docuerat eos (Liber Nehemiae 8, 12)
in die autem vicesimo quarto mensis hujus convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis et humus super eos (Liber Nehemiae 9, 1)
et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis ejus et in omni populo terræ illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die (Liber Nehemiae 9, 10)
et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum projecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas (Liber Nehemiae 9, 11)
et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multæ miserationis non dereliquisti eos (Liber Nehemiae 9, 17)