Found 2198 Results for: Eos
de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis (Prophetia Osee 13, 14)
sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo (Prophetia Osee 14, 5)
et filios Juda et filios Hierusalem vendidistis filiis Græcorum ut longe faceretis eos de finibus suis (Prophetia Ioel 3, 6)
ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum (Prophetia Ioel 3, 7)
et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda et venundabunt eos Sabeis genti longinquæ quia Dominus locutus est (Prophetia Ioel 3, 8)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Juda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata ejus non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quæ abierant patres eorum (Prophetia Amos 2, 4)
propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quæ foris sunt dicetur væ væ et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere (Prophetia Amos 5, 16)
si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad cælum inde detraham eos (Prophetia Amos 9, 2)
et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos (Prophetia Amos 9, 3)
et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum (Prophetia Amos 9, 4)
ut possideant reliquias Idumeæ et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens hæc (Prophetia Amos 9, 12)
et plantabo eos super humum suam et non evellam eos ultra de terra sua quam dedi eis dicit Dominus Deus tuus (Prophetia Amos 9, 15)