Found 2198 Results for: Eos
facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quæ e regione sunt superumeralis et posteriora ejus aspiciunt (Liber Exodus 28, 26)
nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem juncturæ inferioris ut aptari possit cum superumerali (Liber Exodus 28, 27)
porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem (Liber Exodus 28, 40)
sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum jecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare (Liber Exodus 29, 13)
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quæ operit vitalia ac reticulum jecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum (Liber Exodus 29, 22)
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus et sanctificabis eos elevans coram Domino (Liber Exodus 29, 24)
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Ægypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum (Liber Exodus 29, 46)
et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur (Liber Exodus 30, 4)
Aaron et filios ejus ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi (Liber Exodus 30, 30)
loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Exodus 31, 13)
videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)
dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me (Liber Exodus 32, 2)