Found 1570 Results for: Eorum
quia venit super eam id est super Babylonem prædo et adprehensi sunt fortes ejus et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet (Liber Ieremiae 51, 56)
columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem (Liber Ieremiae 52, 17)
THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum mærens (Lamentationes 1, 22)
SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui (Lamentationes 2, 18)
HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die (Lamentationes 3, 14)
RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me (Lamentationes 3, 60)
SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me (Lamentationes 3, 61)
SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die (Lamentationes 3, 62)
SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum (Lamentationes 3, 63)
HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum (Lamentationes 4, 8)
patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus (Lamentationes 5, 7)
servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum (Lamentationes 5, 8)