Found 1570 Results for: Eorum
et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur (Liber Nehemiae 9, 12)
panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis (Liber Nehemiae 9, 15)
et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti (Liber Nehemiae 9, 20)
quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti (Liber Nehemiae 9, 21)
et filios eorum multiplicasti sicut stellas cæli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent (Liber Nehemiae 9, 23)
et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terræ ut facerent eis sicut placebat illis (Liber Nehemiae 9, 24)
et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis (Liber Nehemiae 9, 35)
et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaja Anan (Liber Nehemiae 10, 10)
et reliqui de populo sacerdotes Levitæ janitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiæ eorum (Liber Nehemiae 10, 28)
omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et judicia ejus et cærimonias ejus (Liber Nehemiae 10, 29)
et ut non daremus filias nostras populo terræ et filias eorum non acciperemus filiis nostris (Liber Nehemiae 10, 30)
et Johel filius Zechri præpositus eorum et Juda filius Sennua super civitatem secundus (Liber Nehemiae 11, 9)