Found 1570 Results for: Eorum
consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum (Liber II Samuelis 5, 23)
tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbæ eorum et præcidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos (Liber II Samuelis 10, 4)
quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini (Liber II Samuelis 10, 5)
misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiæ Adadezer erat princeps eorum (Liber II Samuelis 10, 16)
et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et prædam civitatis asportavit multam valde (Liber II Samuelis 12, 30)
sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Jonathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis (Liber II Samuelis 15, 36)
et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum (Liber II Samuelis 16, 21)
sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israël a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum (Liber II Samuelis 17, 11)
et asportavit inde ossa Saul et ossa Jonathan filii ejus et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant (Liber II Samuelis 21, 13)
et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat (Liber II Samuelis 23, 19)
et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et lætantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum (Liber I Regum 1, 40)
et hæc nomina eorum Benhur in monte Ephraim (Liber I Regum 4, 8)