Found 2334 Results for: Enim
si enim hæc fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium ejus est (Liber Ecclesiasticus 50, 31)
confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis (Liber Isaiae 1, 29)
projecisti enim populum tuum domum Jacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt (Liber Isaiae 2, 6)
ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Juda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquæ (Liber Isaiae 3, 1)
adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem hæc sub manu tua (Liber Isaiae 3, 6)
ruit enim Hierusalem et Judas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos majestatis ejus (Liber Isaiae 3, 8)
væ impio in malum retributio enim manuum ejus fiet ei (Liber Isaiae 3, 11)
Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra (Liber Isaiae 3, 14)
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio (Liber Isaiae 4, 5)
vinea enim Domini exercituum domus Israël et vir Juda germen delectabile ejus et expectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas et justitiam et ecce clamor (Liber Isaiae 5, 7)
decem enim juga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres (Liber Isaiae 5, 10)
propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt (Liber Isaiae 5, 24)