Found 2334 Results for: Enim
ipse enim mihi dedit horum quæ sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum (Liber Sapientiae 7, 17)
et quæcumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia (Liber Sapientiae 7, 21)
est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere (Liber Sapientiae 7, 22)
omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam (Liber Sapientiae 7, 24)
vapor est enim virtutis Dei et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit (Liber Sapientiae 7, 25)
candor est enim lucis æternæ et speculum sine macula Dei majestatis et imago bonitatis illius (Liber Sapientiae 7, 26)
neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat (Liber Sapientiae 7, 28)
est enim hæc speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior (Liber Sapientiae 7, 29)
illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia (Liber Sapientiae 7, 30)
adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter (Liber Sapientiae 8, 1)
doctrix est enim disciplinæ Dei et electrix operum illius (Liber Sapientiae 8, 4)
et si justitiam quis diligit labores hujus magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus (Liber Sapientiae 8, 7)