Mosaico decorativo

Found 2334 Results for: Enim

  • perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ hæc est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole (Liber Ecclesiastes 9, 9)

  • aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt (Liber Ecclesiastes 11, 10)

  • finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo (Liber Ecclesiastes 12, 13)

  • jam enim hiemps transiit imber abiit et recessit (Canticum Canticorum 2, 11)

  • columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora (Canticum Canticorum 2, 14)

  • perversæ enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes (Liber Sapientiae 1, 3)

  • sanctus enim spiritus disciplinæ effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate (Liber Sapientiae 1, 5)

  • benignus est enim spiritus sapientiæ et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis ejus scrutator est verus et linguæ illius auditor (Liber Sapientiae 1, 6)

  • in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius (Liber Sapientiae 1, 9)

  • creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra (Liber Sapientiae 1, 14)

  • justitia enim inmortalis est (Liber Sapientiae 1, 15)

  • dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis (Liber Sapientiae 2, 1)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina