Found 2334 Results for: Enim
desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiæ vobis spiritalis ad confirmandos vos (Epistula ad Romanos 1, 11)
non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco (Epistula ad Romanos 1, 16)
justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est justus autem ex fide vivit (Epistula ad Romanos 1, 17)
revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent (Epistula ad Romanos 1, 18)
quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit (Epistula ad Romanos 1, 19)
invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles (Epistula ad Romanos 1, 20)
dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt (Epistula ad Romanos 1, 22)
propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui judicas in quo enim judicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui judicas (Epistula ad Romanos 2, 1)
scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Epistula ad Romanos 2, 2)
non est enim personarum acceptio apud Deum (Epistula ad Romanos 2, 11)
quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem judicabuntur (Epistula ad Romanos 2, 12)
non enim auditores legis justi sunt apud Deum sed factores legis justificabuntur (Epistula ad Romanos 2, 13)