Found 2334 Results for: Enim
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam (Evangelium secundum Lucam 9, 24)
quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat (Evangelium secundum Lucam 9, 25)
stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum (Evangelium secundum Lucam 9, 44)
et ait ad illum Jesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt (Evangelium secundum Lucam 10, 24)
omnis enim qui petit accipit et qui quærit invenit et pulsanti aperietur (Evangelium secundum Lucam 11, 10)
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quæ oporteat dicere (Evangelium secundum Lucam 12, 12)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit (Evangelium secundum Lucam 12, 34)
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres (Evangelium secundum Lucam 12, 52)
et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Evangelium secundum Lucam 14, 14)