Found 2318 Results for: Eli
hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum (Liber Iudicum 3, 1)
et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem (Liber Iudicum 3, 9)
tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt (Liber Iudicum 3, 22)
salvatæ sunt reliquiæ populi Dominus in fortibus dimicavit (Liber Iudicum 5, 13)
forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam et supellex varia ad ornanda colla congeritur (Liber Iudicum 5, 30)
et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël non oves non boves non asinos (Liber Iudicum 6, 4)
dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)
fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat (Liber Iudicum 7, 6)
et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum (Liber Iudicum 7, 7)
sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle (Liber Iudicum 7, 8)
Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi jacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quæ jacet in litoribus maris (Liber Iudicum 7, 12)
respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israhelitæ tradidit Deus in manu ejus Madian et omnia castra ejus (Liber Iudicum 7, 14)